Proverbia

        A         A         A         A

020 Proverbia - Proverbs

Biblia Sacra - Vulgatae Clementina - (LVC)
 <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 1  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

1:1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,

1:2 ad sciendam sapientiam et disciplinam ;

1:3 ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam erudtionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :

1:4 ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.

1:5 Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.

 < 
1:6 Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.

1:7 Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.

1:8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :

1:9 ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.

1:10 Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.

 < 
1:11 Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;

1:12 deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum :

1:13 omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis ;

1:14 sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :

1:15 fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :

 < 
1:16 pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.

1:17 Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.

1:18 Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.

1:19 Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.

1:20 Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :

 < 
1:21 in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :

1:22 Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?

1:23 convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.

1:24 Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :

1:25 despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.

 < 
1:26 Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.

1:27 Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia ;

1:28 tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :

1:29 eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,

1:30 nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.

 < 
1:31 Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.

1:32 Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.

1:33 Qui autem me audierit absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 2  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

2:1 Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :

2:2 ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.

2:3 Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;

2:4 si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :

2:5 tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,

 < 
2:6 quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.

2:7 Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,

2:8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.

2:9 Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam.

2:10 Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit,

 < 
2:11 consilium custodiet te, et prudentia servabit te ;

2:12 ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;

2:13 qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;

2:14 qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;

2:15 quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum.

 < 
2:16 Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos,

2:17 et relinquit ducem pubertatis suæ,

2:18 et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.

2:19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.

2:20 Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias :

 < 
2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;

2:22 impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 3  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

3:1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat ;

3:2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem apponent tibi.

3:3 Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui ;

3:4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.

3:5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.

 < 
3:6 In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.

3:7 Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :

3:8 sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.

3:9 Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei ;

3:10 et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.

 < 
3:11 Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :

3:12 quem enim diligit Dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

3:13 Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.

3:14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.

3:15 Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.

 < 
3:16 Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.

3:17 Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.

3:18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.

3:19 Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cælos prudentia.

3:20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.

 < 
3:21 Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,

3:22 et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.

3:23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.

3:24 Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.

3:25 Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.

 < 
3:26 Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.

3:27 Noli prohibere benefacere eum qui potest ; si vales, et ipse benefac.

3:28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere, cras dabo tibi, cum statim possis dare.

3:29 Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.

3:30 Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.

 < 
3:31 Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :

3:32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.

3:33 Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.

3:34 Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.

3:35 Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.

 < 

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 4  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

4:1 Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.

4:2 Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.

4:3 Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.

4:4 Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives.

4:5 Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.

 < 
4:6 Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.

4:7 Principium sapientiæ, posside sapientiam ; et in omni possessione tua acquire prudentiam.

4:8 Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.

4:9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.

4:10 Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.

 < 
4:11 Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis ;

4:12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.

4:13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.

4:14 Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.

4:15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.

 < 
4:16 Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.

4:17 Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.

4:18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.

4:19 Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.

4:20 Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.

 < 
4:21 Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui :

4:22 vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.

4:23 Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.

4:24 Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.

4:25 Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

 < 
4:26 Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.

4:27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 5  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

5:1 Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :

5:2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;

5:3 favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :

5:4 novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.

5:5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

 < 
5:6 Per semitam vitæ non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

5:7 Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.

5:8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

5:9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :

5:10 ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,

 < 
5:11 et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

5:12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

5:13 nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

5:14 pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

5:15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;

 < 
5:16 deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.

5:17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

5:18 Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

5:19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.

5:20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?

 < 
5:21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

5:22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

5:23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 6  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

6:1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam ;

6:2 illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.

6:3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.

6:4 Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebræ tuæ.

6:5 Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.

 < 
6:6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.

6:7 Quæ cum non habeat ducem, nec præceptorem, nec principem,

6:8 parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.

6:9 Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?

6:10 Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;

 < 
6:11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.

6:12 Homo apostata vir inutilis, graditur ore perverso ;

6:13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur,

6:14 pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.

6:15 Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.

 < 
6:16 Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :

6:17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,

6:18 cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,

6:19 proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.

6:20 Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ.

 < 
6:21 Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.

6:22 Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.

6:23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitæ increpatio disciplinæ ;

6:24 ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneæ.

6:25 Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :

 < 
6:26 pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.

6:27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?

6:28 aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantæ ejus ?

6:29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.

6:30 Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam ;

 < 
6:31 deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suæ tradet.

6:32 Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;

6:33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :

6:34 quia zelus et furor viri non parcet in die vindictæ ;

6:35 nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

 < 

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 7  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

7:1 Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi.

7:2 Fili, serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui :

7:3 liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.

7:4 Dic sapientiæ : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam :

7:5 ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcis facit.

 < 
7:6 De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi,

7:7 et video parvulos ; considero vecordem juvenem,

7:8 qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur :

7:9 in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.

7:10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, præparata ad capiendas animas : garrula et vaga,

 < 
7:11 quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ;

7:12 nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.

7:13 Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens :

7:14 Victimas pro salute vovi, hodie reddidi vota mea ;

7:15 idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.

 < 
7:16 Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pietis ex Ægypto ;

7:17 aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo.

7:18 Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.

7:19 Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima ;

7:20 sacculum pecuniæ secum tulit ; in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.

 < 
7:21 Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.

7:22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens ; et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :

7:23 donec transfigat sagitta jecur ejus ; velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animæ illius agitur.

7:24 Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.

7:25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ;

 < 
7:26 multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.

7:27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 8  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36

8:1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ?

8:2 In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,

8:3 juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens :

8:4 O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.

8:5 Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.

 < 
8:6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta prædicent.

8:7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.

8:8 Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum ;

8:9 recti sunt intelligentibus, et æqui invenientibus scientiam.

8:10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite :

 < 
8:11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.

8:12 Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.

8:13 Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.

8:14 Meum est consilium et æquitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo.

8:15 Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ;

 < 
8:16 per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.

8:17 Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.

8:18 Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia.

8:19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina me argento electo.

8:20 In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii,

 < 
8:21 ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.

8:22 Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.

8:23 Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.

8:24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram, necdum fontes aquarum eruperant ;

8:25 necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar.

 < 
8:26 Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terræ.

8:27 Quando præparabat cælos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;

8:28 quando æthera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ;

8:29 quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos : quando appendebat fundamenta terræ ;

8:30 cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,

 < 
8:31 ludens in orbe terrarum ; et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

8:32 Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas.

8:33 Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.

8:34 Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.

8:35 Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

 < 
8:36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 9  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

9:1 Sapientia ædificavit sibi domum : excidit columnas septem.

9:2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.

9:3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.

9:4 Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :

9:5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.

 < 
9:6 Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiæ.

9:7 Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.

9:8 Noli arguere derisorem, ne oderit te ; argue sapientem, et diliget te.

9:9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.

9:10 Principium sapientiæ timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.

 < 
9:11 Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitæ.

9:12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.

9:13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,

9:14 sedit in foribus domus suæ, super sellam in excelso urbis loco,

9:15 ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :

 < 
9:16 qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :

9:17 Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.

9:18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivæ ejus.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 10  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32

10:1 Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ.

10:2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.

10:3 Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.

10:4 Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.

10:5 Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit æstate, filius confusionis.

 < 
10:6 Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas.

10:7 Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.

10:8 Sapiens corde præcepta suscipit ; stultus cæditur labiis.

10:9 Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit.

10:10 Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur.

 < 
10:11 Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.

10:12 Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.

10:13 In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.

10:14 Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.

10:15 Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum.

 < 
10:16 Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.

10:17 Via vitæ custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.

10:18 Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est.

10:19 In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

10:20 Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.

 < 
10:21 Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.

10:22 Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.

10:23 Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.

10:24 Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur.

10:25 Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.

 < 
10:26 Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.

10:27 Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.

10:28 Exspectatio justorum lætitia, spes autem impiorum peribit.

10:29 Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.

10:30 Justus in æternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.

 < 
10:31 Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.

10:32 Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 11  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

11:1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.

11:2 Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.

11:3 Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.

11:4 Non proderunt divitiæ in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte.

11:5 Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.

 < 
11:6 Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.

11:7 Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.

11:8 Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.

11:9 Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia.

11:10 In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

 < 
11:11 Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.

11:12 Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit.

11:13 Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.

11:14 Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia.

11:15 Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit.

 < 
11:16 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.

11:17 Benefacit animæ suæ vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.

11:18 Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.

11:19 Clementia præparat vitam, et sectatio malorum mortem.

11:20 Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.

 < 
11:21 Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur.

11:22 Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.

11:23 Desiderium justorum omne bonum est ; præstolatio impiorum furor.

11:24 Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

11:25 Anima quæ benedicit impinguabitur ; et qui inebriat ipse quoque inebriabitur.

 < 
11:26 Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium.

11:27 Bene consurgit diluculo qui quærit bona ; qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis.

11:28 Qui confidit in divitiis suis corruet, justi autem quasi virens folium germinabunt.

11:29 Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.

11:30 Fructus justi lignum vitæ, et qui suscipit animas sapiens est.

 < 
11:31 Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 12  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

12:1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.

12:2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino, qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.

12:3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.

12:4 Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.

12:5 Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.

 < 
12:6 Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.

12:7 Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.

12:8 Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.

12:9 Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.

12:10 Novit justus jumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia.

 < 
12:11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.

12:12 Desiderium impii munimentum est pessimorum, radix autem justorum proficiet.

12:13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo, effugiet autem justus de angustia.

12:14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.

12:15 Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.

 < 
12:16 Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.

12:17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ; qui autem mentitur testis est fraudulentus.

12:18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ, lingua autem sapientium sanitas est.

12:19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii.

12:20 Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.

 < 
12:21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit, impii autem replebuntur malo.

12:22 Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.

12:23 Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.

12:24 Manus fortium dominabitur ; quæ autem remissa est tributis serviet.

12:25 Mœror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono lætificabitur.

 < 
12:26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.

12:27 Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.

12:28 In semita justitiæ vita ; iter autem devium ducit ad mortem.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 13  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

13:1 Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.

13:2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.

13:3 Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

13:4 Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.

13:5 Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.

 < 
13:6 Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.

13:7 Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.

13:8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.

13:9 Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.

13:10 Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.

 < 
13:11 Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.

13:12 Spes quæ differtur affligit animam ; lignum vitæ desiderium veniens.

13:13 Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.

13:14 Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.

13:15 Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.

 < 
13:16 Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.

13:17 Nuntius impii cade in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.

13:18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.

13:19 Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.

13:20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.

 < 
13:21 Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.

13:22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.

13:23 Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.

13:24 Qui parcit virgæ odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.

13:25 Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.

 < 

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 14  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

14:1 Sapiens mulier ædificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.

14:2 Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.

14:3 In ore stulti virga superbiæ ; labia autem sapientium custodiunt eos.

14:4 Ubi non sunt boves præsepe vacuum est ; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.

14:5 Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.

 < 
14:6 Quærit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.

14:7 Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ.

14:8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.

14:9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.

14:10 Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.

 < 
14:11 Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt.

14:12 Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

14:13 Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.

14:14 Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.

14:15 Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.

 < 
14:16 Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.

14:17 Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.

14:18 Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.

14:19 Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.

14:20 Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi.

 < 
14:21 Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.

14:22 Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas præparant bona.

14:23 In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.

14:24 Corona sapientium divitiæ eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.

14:25 Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.

 < 
14:26 In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.

14:27 Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.

14:28 In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.

14:29 Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.

14:30 Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.

 < 
14:31 Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis.

14:32 In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua.

14:33 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.

14:34 Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.

14:35 Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.

 < 

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 15  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

15:1 Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.

15:2 Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.

15:3 In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

15:4 Lingua placabilis lignum vitæ ; quæ autem immoderata est conteret spiritum.

15:5 Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.

 < 
15:6 Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.

15:7 Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit.

15:8 Victimæ impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia.

15:9 Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.

15:10 Doctrina mala deserenti viam vitæ ; qui increpationes odit, morietur.

 < 
15:11 Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum !

15:12 Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.

15:13 Cor gaudens exhilarat faciem ; in mœrore animi dejicitur spiritus.

15:14 Cor sapientis quærit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.

15:15 Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium.

 < 
15:16 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.

15:17 Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.

15:18 Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.

15:19 Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.

15:20 Filius sapiens lætificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.

 < 
15:21 Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.

15:22 Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.

15:23 Lætatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.

15:24 Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.

15:25 Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ.

 < 
15:26 Abominatio Domini cogitationes malæ, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.

15:27 Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata, per timorem autem Domini declinat omnis a malo.

15:28 Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.

15:29 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.

15:30 Lux oculorum lætificat animam ; fama bona impinguat ossa.

 < 
15:31 Auris quæ audit increpationes vitæ in medio sapientium commorabitur.

15:32 Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.

15:33 Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 16  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

16:1 Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.

16:2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.

16:3 Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.

16:4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.

16:5 Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.

 < 
16:6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.

16:7 Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.

16:8 Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate.

16:9 Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.

16:10 Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.

 < 
16:11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

16:12 Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.

16:13 Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.

16:14 Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.

16:15 In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.

 < 
16:16 Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.

16:17 Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.

16:18 Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.

16:19 Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis.

16:20 Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.

 < 
16:21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.

16:22 Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.

16:23 Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.

16:24 Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.

16:25 Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.

 < 
16:26 Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.

16:27 Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.

16:28 Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.

16:29 Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.

16:30 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.

 < 
16:31 Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.

16:32 Melior est patiens viro forti ; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.

16:33 Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 17  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

17:1 Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.

17:2 Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.

17:3 Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.

17:4 Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.

17:5 Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.

 < 
17:6 Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.

17:7 Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.

17:8 Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.

17:9 Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.

17:10 Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.

 < 
17:11 Semper jurgia quærit malus ; angelus autem crudelis mittetur contra eum.

17:12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.

17:13 Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.

17:14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.

17:15 Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.

 < 
17:16 Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.

17:17 Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.

17:18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.

17:19 Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.

17:20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.

 < 
17:21 Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.

17:22 Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.

17:23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.

17:24 In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.

17:25 Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.

 < 
17:26 Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.

17:27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

17:28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 18  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24

18:1 Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.

18:2 Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.

18:3 Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.

18:4 Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.

18:5 Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.

 < 
18:6 Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.

18:7 Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.

18:8 Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.

18:9 Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.

18:10 Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.

 < 
18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.

18:12 Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.

18:13 Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.

18:14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?

18:15 Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.

 < 
18:16 Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.

18:17 Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.

18:18 Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.

18:19 Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.

18:20 De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.

 < 
18:21 Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.

18:22 Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.

18:23 Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.

18:24 Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 19  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

19:1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.

19:2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.

19:3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.

19:4 Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.

19:5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.

 < 
19:6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.

19:7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;

19:8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona.

19:9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.

19:10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus.

 < 
19:11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi.

19:12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.

19:13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.

19:14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.

19:15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.

 < 
19:16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.

19:17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.

19:18 Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.

19:19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.

19:20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.

 < 
19:21 Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.

19:22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.

19:23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.

19:24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.

19:25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.

 < 
19:26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.

19:27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ.

19:28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.

19:29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 20  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30

20:1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.

20:2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.

20:3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.

20:4 Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.

20:5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.

 < 
20:6 Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?

20:7 Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.

20:8 Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.

20:9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?

20:10 Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.

 < 
20:11 Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.

20:12 Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.

20:13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus.

20:14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.

20:15 Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.

 < 
20:16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.

20:17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.

20:18 Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.

20:19 Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.

20:20 Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris,

 < 
20:21 hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.

20:22 Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.

20:23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.

20:24 A Domino diriguntur gressus viri ; quis autem hominum intelligere potest viam suam ?

20:25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.

 < 
20:26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.

20:27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.

20:28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.

20:29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.

20:30 Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.

 < 

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 21  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

21:1 Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini ; quocumque voluerit inclinabit illud.

21:2 Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus.

21:3 Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ.

21:4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.

21:5 Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est.

 < 
21:6 Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.

21:7 Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.

21:8 Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.

21:9 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.

21:10 Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.

 < 
21:11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.

21:12 Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.

21:13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.

21:14 Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.

21:15 Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.

 < 
21:16 Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur.

21:17 Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.

21:18 Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.

21:19 Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda.

21:20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.

 < 
21:21 Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.

21:22 Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus.

21:23 Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.

21:24 Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.

21:25 Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.

 < 
21:26 Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est tribuet, et non cessabit.

21:27 Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.

21:28 Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.

21:29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.

21:30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.

 < 
21:31 Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 22  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29

22:1 Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona.

22:2 Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.

22:3 Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.

22:4 Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita.

22:5 Arma et gladii in via perversi ; custos autem animæ suæ longe recedit ab eis.

 < 
22:6 Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.

22:7 Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis.

22:8 Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga iræ suæ consummabitur.

22:9 Qui pronus est ad misericordiam benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.

22:10 Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causæ et contumeliæ.

 < 
22:11 Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.

22:12 Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.

22:13 Dicit piger : Leo et foris, in medio platearum occidendus sum.

22:14 Fovea profunda os alienæ ; cui iratus est Dominus, incidet in eam.

22:15 Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinæ fugabit eam.

 < 
22:16 Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.

22:17 Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam :

22:18 quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis ;

22:19 ut sit in Domino fiducia tua : unde et ostendi eam tibi hodie.

22:20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia ;

 < 
22:21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.

22:22 Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta ;

22:23 quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.

22:24 Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso ;

22:25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.

 < 
22:26 Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis ;

22:27 si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?

22:28 Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

22:29 Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 23  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

23:1 Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.

23:2 Et statue cultrum in gutture tuo ; si tamen habes in potestate animam tuam.

23:3 Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.

23:4 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum.

23:5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum.

 < 
23:6 Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus ;

23:7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.

23:8 Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.

23:9 In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.

23:10 Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :

 < 
23:11 propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.

23:12 Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.

23:13 Noli subtrahere a puero disciplinam ; si enim percusseris eum virga, non morietur.

23:14 Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.

23:15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum ;

 < 
23:16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.

23:17 Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die ;

23:18 quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.

23:19 Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.

23:20 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt ;

 < 
23:21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.

23:22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.

23:23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.

23:24 Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit lætabitur in eo.

23:25 Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.

 < 
23:26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.

23:27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.

23:28 Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet.

23:29 Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?

23:30 nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?

 < 
23:31 Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,

23:32 sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.

23:33 Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.

23:34 Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.

23:35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?

 < 

* ----------------------------------------

Proverbia Caput 24  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

24:1 Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis ;

24:2 quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.

24:3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

24:4 In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

24:5 Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus ;

 < 
24:6 quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

24:7 Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.

24:8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :

24:9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

24:10 Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.

 < 
24:11 Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.

24:12 Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit ; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

24:13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.

24:14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

24:15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

 < 
24:16 Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.

24:17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :

24:18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

24:19 Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios ;

24:20 quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.

 < 
24:21 Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis ;

24:22 quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?

24:23 Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.

24:24 Qui dicunt impio : Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

24:25 Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

 < 
24:26 Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

24:27 Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.

24:28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.

24:29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.

24:30 Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :

 < 
24:31 et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.

24:32 Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

24:33 Parum, inquam, dormies ; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas :

24:34 et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 25  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

25:1 Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.

25:2 Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.

25:3 Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.

25:4 Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.

25:5 Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.

 < 
25:6 Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.

25:7 Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.

25:8 Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.

25:9 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :

25:10 ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.

 < 
25:11 Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

25:12 Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem.

25:13 Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.

25:14 Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.

25:15 Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.

 < 
25:16 Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud.

25:17 Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.

25:18 Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.

25:19 Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,

25:20 et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.

 < 
25:21 Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :

25:22 prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.

25:23 Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.

25:24 Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.

25:25 Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.

 < 
25:26 Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.

25:27 Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.

25:28 Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 26  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

26:1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.

26:2 Sicut avis ad alia transvolans et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.

26:3 Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.

26:4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.

26:5 Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.

 < 
26:6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.

26:7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.

26:8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.

26:9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.

26:10 Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.

 < 
26:11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.

26:12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens.

26:13 Dicit piger : Leo est in via, et leæna in itineribus.

26:14 Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.

26:15 Abscondit piger manum sub ascela sua, et laborat si ad os suum eam converterit.

 < 
26:16 Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.

26:17 Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.

26:18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,

26:19 ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.

26:20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.

 < 
26:21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.

26:22 Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.

26:23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

26:24 Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.

26:25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.

 < 
26:26 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.

26:27 Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.

26:28 Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 27  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

27:1 Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.

27:2 Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua.

27:3 Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.

27:4 Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ?

27:5 Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.

 < 
27:6 Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.

27:7 Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.

27:8 Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.

27:9 Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.

27:10 Amicum tuum, et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta, quam frater procul.

 < 
27:11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.

27:12 Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.

27:13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.

27:14 Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.

27:15 Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.

 < 
27:16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexteræ suæ vocabit.

27:17 Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.

27:18 Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.

27:19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

27:20 Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.

 < 
27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.

27:22 Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.

27:23 Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera :

27:24 non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.

27:25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes, et collecta sunt fœna de montibus.

 < 
27:26 Agni ad vestimentum tuum, et hædi ad agri pretium.

27:27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ et ad victum ancillis tuis.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 28  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28

28:1 Fugit impius, nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.

28:2 Propter peccata terræ multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur, vita ducis longior erit.

28:3 Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.

28:4 Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum.

28:5 Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.

 < 
28:6 Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.

28:7 Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.

28:8 Qui coacervat divitias usuris et fœnore, liberali in pauperes congregat eas.

28:9 Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.

28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.

 < 
28:11 Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum.

28:12 In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis ruinæ hominum.

28:13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.

28:14 Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum.

28:15 Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.

 < 
28:16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.

28:17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.

28:18 Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel.

28:19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate.

28:20 Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens.

 < 
28:21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem.

28:22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.

28:23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit.

28:24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.

28:25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur.

 < 
28:26 Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.

28:27 Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.

28:28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 29  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27

29:1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.

29:2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

29:3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.

29:4 Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.

29:5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.

 < 
29:6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.

29:7 Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.

29:8 Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem.

29:9 Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.

29:10 Viri sanguinem oderunt simplicem ; justi autem quærunt animam ejus.

 < 
29:11 Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.

29:12 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

29:13 Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.

29:14 Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.

29:15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.

 < 
29:16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.

29:17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.

29:18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.

29:19 Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.

29:20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.

 < 
29:21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.

29:22 Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.

29:23 Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

29:24 Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.

29:25 Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.

 < 
29:26 Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.

29:27 Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 30  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33

30:1 Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :

30:2 Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.

30:3 Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.

30:4 Quis ascendit in cælum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terræ ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?

30:5 Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est sperantibus in se.

 < 
30:6 Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

30:7 Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :

30:8 vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria :

30:9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

30:10 Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.

 < 
30:11 Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit ;

30:12 generatio quæ sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;

30:13 generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ;

30:14 generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.

30:15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.

 < 
30:16 Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.

30:17 Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !

30:18 Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :

30:19 viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.

30:20 Talis est et via mulieris adulteræ, quæ comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.

 < 
30:21 Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :

30:22 per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;

30:23 per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.

30:24 Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :

30:25 formicæ, populus infirmus, qui præparat in messe cibum sibi ;

 < 
30:26 lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;

30:27 regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;

30:28 stellio manibus nititur, et moratur in ædibus regis.

30:29 Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :

30:30 leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;

 < 
30:31 gallus succinctus lumbos, et aries ; nec est rex, qui resistat ei.

30:32 Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.

30:33 Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.


* ----------------------------------------

Proverbia Caput 31  <  1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

31:1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.

31:2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?

31:3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.

31:4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;

31:5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.

 < 
31:6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.

31:7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.

31:8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.

31:9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.

31:10 Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.

 < 
31:11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.

31:12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.

31:13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.

31:14 Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.

31:15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.

 < 
31:16 Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.

31:17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.

31:18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.

31:19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.

31:20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.

 < 
31:21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.

31:22 Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.

31:23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.

31:24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.

31:25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.

 < 
31:26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.

31:27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.

31:28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.

31:29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.

31:30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.

 < 
31:31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.

* ----------------------------------------

FINIS  < 
































Proverbs

Bible - Latin Vulgata Clementina (LVC)